SARACORI

SARACORI
SARACORI
populi qui ex asinis pugnabant. Aelian. l. 12. c. 34. Σαρακόροι δὲ οὐτε ἀχθοφόρους, οὐτε ἀλοῦντας ἔχου???ι τοὺς ὄνους, ἀλλὰ πολεμιςτὰς. καὶ ἐπ᾿ αὐτῶν γε τοὺς ενοπλίους κινδυν´ους ὑπομένου???ιν, ὡσπεροῦν οἱ Ε῞λληνεςτ ἐπὶ τῶ ἵππων. Saracori asinos nec baiulos, nec molitores, sed bellatores habent; et millis, ut Graeci in equis, belli pericula sustinent. Quos insignis Geographus eosdem esse vult cum Saraguris Suidae. Sed perperam, ut videtur. Nam Suide Saraguri sunt Scitharum populi, quos Priscus in Legationibus memorat; cum Urogis, Onoguris, Sabinis, Abiris, aliis. Scythas autem populos asinis caruisse, neminem latet, etc. Sic Strabo de Carmanis l. 15. Χρῶνται δὲ ὄνοις οἱ πολλοὶ καὶ πρὸς πόλεμον, σπάνει τῶ ἵππων. ὄνον τε θύουσι, τῷ Α῎ρει, ὅνπὲρ καὶ σέβονται θεῶν μόνον καί εἰσι πολεμιςταί. Equorum inopiâ etiam ad bellum plerique asinis utuntur: et asinum Marti immolant, quem Deorum solum colunt, utpote bello addicti. Ut alios omittam, de quibus eadem, quae de Saracoris Aelian. habet, legimus. Vide Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 13. ut et supra, ubi de Asinis Bellatoribus.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”